et nuntiaverunt David dicentes ecce Philisthim obpugnant
Ceila et diripiunt areas
consuluit igitur David Dominum dicens num vadam et
percutiam Philistheos istos et ait Dominus ad David vade et
percuties Philistheos et salvabis Ceila
et dixerunt viri qui erant cum David ad eum ecce nos hic in
Iudaea consistentes timemus quanto magis si ierimus in Ceila
adversum agmina Philisthinorum
rursum ergo David consuluit Dominum qui respondens ei ait
surge et vade in Ceila ego enim tradam Philistheos in manu tua
abiit David et viri eius in Ceila et pugnavit adversum
Philistheos et abegit iumenta eorum et percussit eos plaga
magna et salvavit David habitatores Ceilae
porro eo tempore quo fugiebat Abiathar filius Ahimelech ad
David in Ceila ephod secum habens descenderat
nuntiatum est autem Saul quod venisset David in Ceila et
ait Saul tradidit eum Deus in manus meas conclususque est
introgressus urbem in qua portae et serae
et praecepit Saul omni populo ut ad pugnam descenderet in
Ceila et obsideret David et viros eius
quod cum rescisset David quia praepararet ei Saul clam
malum dixit ad Abiathar sacerdotem adplica ephod
et ait David Domine Deus Israhel audivit famam servus tuus
quod disponat Saul venire ad Ceila ut evertat urbem propter me
si tradent me viri Ceila in manus eius et si descendet
Saul sicut audivit servus tuus Domine Deus Israhel indica servo
tuo et ait Dominus descendet
dixitque David si tradent viri Ceilae me et viros qui sunt
mecum in manu Saul et dixit Dominus tradent
surrexit ergo David et viri eius quasi sescenti et egressi
de Ceila huc atque illuc vagabantur incerti nuntiatumque est
Saul quod fugisset David de Ceila quam ob rem dissimulavit
exire
morabatur autem David in deserto in locis firmissimis
mansitque in monte solitudinis Ziph quaerebat tamen eum Saul
cunctis diebus et non tradidit eum Deus in manus eius
et vidit David quod egressus esset Saul ut quaereret
animam eius porro David erat in deserto Ziph in silva
et surrexit Ionathan filius Saul et abiit ad David in
silva et confortavit manus eius in Deo dixitque ei
ne timeas neque enim inveniet te manus Saul patris mei et
tu regnabis super Israhel et ego ero tibi secundus sed et Saul
pater meus scit hoc
percussit igitur uterque foedus coram Domino mansitque
David in silva Ionathas autem reversus est in domum suam
ascenderunt autem Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes nonne
David latitat apud nos in locis tutissimis silvae in colle
Achilae quae est ad dexteram deserti
nunc ergo sicut desideravit anima tua ut descenderes
descende nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis
dixitque Saul benedicti vos a Domino quia doluistis vicem
meam
abite oro et diligentius praeparate et curiosius agite et
considerate locum ubi sit pes eius vel quis viderit eum ibi
recogitat enim de me quod callide insidier ei
considerate et videte omnia latibula eius in quibus
absconditur et revertimini ad me ad rem certam ut vadam
vobiscum quod si etiam in terra se abstruserit perscrutabor eum
in cunctis milibus Iuda
at illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul David autem
et viri eius erant in deserto Maon in campestribus ad dextram
Iesimuth
ivit ergo Saul et socii eius ad quaerendum et nuntiatum
est David statimque descendit ad petram et versabatur in
deserto Maon quod cum audisset Saul persecutus est David in
deserto Maon
et ibat Saul ad latus montis ex parte una David autem et
viri eius erant in latere montis ex parte altera porro David
desperabat se posse evadere a facie Saul itaque Saul et viri
eius in modum coronae cingebant David et viros eius ut caperent
eos
et nuntius venit ad Saul dicens festina et veni quoniam
infuderunt se Philisthim super terram
reversus est ergo Saul desistens persequi David et
perrexit in occursum Philisthinorum propter hoc vocaverunt
locum illum petram Dividentem